Data:
09/04/2002 16.54.22
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Livio, Ab Urbe condita, libro 44 paragrafo 19: interea legationes exterarum nationum audiri posse. primi Alexandrini legati ab Ptolemaeo <et Cleo>patra regibus uocati sunt. sordidati, barba et capillo promisso, cum ramis oleae ingressi curiam procubuerunt, et oratio quam habitus fuit miserabilior. Antiochus Syriae rex, qui obses Romae fuerat, per honestam speciem maioris Ptolemaei reducendi in regnum, bellum cum minore fratre eius, qui tum Alexandriam tenebat, gerens et ad Pelusium nauali proelio <superior> fuerat et tumultuario opere ponte per Nilum facto transgressus cum exercitu obsidione ipsam Alexandream terrebat, nec procul abesse, quin poteretur regno opulentissimo, uidebatur. ea legati querentes orabant senatum, ut opem regno regibusque amicis impigre ferrent. ea merita populi Romani in Antiochum, eam apud omnes reges gentesque auctoritatem esse, ut, si legatos misissent, qui ei nuntiarent non placere senatui sociis regibus bellum fieri, extemplo abscessurus a moenibus Alexandreae abducturusque exercitum in Syriam esset. quod si cunctentur facere, breui extorres regno Ptolemaeum et Cleopatram Romam uenturos, cum pudore quodam populi Romani, quod nullam opem in ultimo discrimine fortunarum tulissent. moti patres precibus Alexandrinorum extemplo C. Popilium Laenatem et C. Decimium et C. Hostilium legatos ad finiendum inter reges bellum miserunt. Ciao e grazie
|