Cum bello acri et diutino Veientes, a Romanis intra moenia compulsi, capi non possent eaque mora intolerabilis videretur,exoptatae victoriae iter miro prodigio dii immortales patefecentur. Subito enim Albanus lacus, neque caelestibus aaucutus imbribus neque inundatione ullius amnis adiutus, solitum stagni modo excessit.Ut eam rem explorarent, visum est Romanis legatos mitti ad Delphicum oraculum. Legati rettulerunt sortibus praecipi ut aqua eius lacus emissam per agros diffunderet: sic enim Veios venturos esse in potestatem populi Romani.