Quidam Demaratus Corinthius,et auctoritate et fortunis facile civitatis suae princeps,cum Corinthiorum tyrannum Cypselum ferre non potuisset,magna cum pecunia fugisse seque contulisse Tarquinios in urbem Etruriae florentissimam dicitur.Cum libenter in civitatem receptus esset propter humanitatem atque doctrinam,Anco regi tam familiaris factus est ut conciliorum omnium particeps et socius regni putaretur.Eratin eo praeterea summa comitas,summaque in omnes cives benignitas.Mortuo Anco Marcio,cunctis populi suffragis rex est creatus Lucius Tarquinius:sic enim suum nomen ex Graeco nomine mutaverat,ut omni in genere populi Romani consuetudinem imitatus esse videretur.