Magnopere laudanda nobis videntur quae Phocion Atheniensis legatis Philippi respondit.Quamvis saepe exercitibus praefuerit et summos magistratus ceperit,tamen notior videtur integritate vitae quam in re militari labore.Tanta fuit in eo abstinentia in re publica administranda ut cognomine Bonus appellatus sit.Vixit enim perpetuo pauper,cum ditissimus fieri posset propter frequentes honores et potestates,quae ei a populo delata sunt.Narrant enim a rege Philippo olim ei oblata esse magnam pecuniam et ingens auri pondus,quae tamen ille repudiavisse dicitur.