Data:
10/04/2002 15.51.31
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Hannibal,postquam apud Zamam a Cornelio Scipione,qui Africanus Maior appellatur,profligatus est,e patria profugere debuit,ne,domi praesens,videretur pacem cum Romanis impedire.Primo in insula Creta moratus est,sed,cum divitiae,quas secum portaverat,propter Certensium aviditatem et avaritiam,non satis tutae esse viderentur,ad Antiochum,Syriae regem,damigravit.Ibi traditur saepe regem ad bellum concitavisse,indeclinabili odio contra Romanos motus.Nam,puer decem annorum,a patre iussus erat numquam odium in Romanos deponere,quod ante aras deorum iuverat.Quod sacramentum per totam vitam religiosissime servavit.Cum tamen ne apud Antiochum quidem sibi tutus esse videretur,ad Prusiam profugit,qui ei castellum bene munitum in extremo regno suo dedit ut ibi in tuto aetatem ageret.
|