Tum Romani Sabinique proelium acriter redintegraverant. At mulieres Sabinae, quarum ex iniuria atrox bellum ortum erat, crinibus passis scissisque vestibus, ausae sunt se inter tela volantia inicere. Interim hinc patres hinc maritos orabant ne sanguine nefando se respergerent, atque clamitabant: ? In nos vertite iras: nos causa belli, nos causa vulnerum atque caedium et viris et parentibus sumus ?. Denique mulierum verba omnes duces et multitudinem vehementer commovent: statim silentium et repentina quies sunt. Romani et Sabini duces ad foedus impelluntur. Nec pacem modo sed civitatem unam ex duabus faciunt: regnum enim consociant atque omne imperium Romae tribuunt. Repente laeta pax e tam tristi bello consequitur: quae mulieres Sabinas cariores reddit et maritis et parentibus et, ante omnes, ipsi Romulo.