Data:
11/04/2002 16.54.26
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
In Alcibiade quid natura efficere possit videtur.Constat enim inter omnes neminem illo fuisse excellentiorem vel in vitiis in virtutibus.Natus in amplissima civitate,nobilissimo genere,omnium aetatis suae longe formosissum,ad omnes res aptus,tam disertus fuit ut inter primos eloquentia putaretur,quod tanta erat commendatio suae orationis ut nemo ei posset resistere.Cum tempus posceret,erat laborius,patiens,liberalis,magnificentissimusnon minus privatim quam publice;affabilis,blandus,temporibus calidissime serviebat.Idem,simul ac se remiserat neque negotia publica erant quibus animum intentiorem teneret,luxuriosus,dissolutus.libidinosus,intemperans reperiebetur,ita ut omnibus mirum videretur in uno homine esse tantam dissimilitudinem tamque diversam naturam.Tot et tanta bona a fortuna vel natura habuit ut nemo neque plura neque maiora consequi posse videretur.
|