Scytharum gens antiquissima semper habita est.Scythia includitru ab uno latere Ponto,ad altero montibus Rhipaeis:a tergo Asia et Phasi flumine.Multum in longitudinem et latitudinem patet.Hominibus inter se nulli fines (sunt):neque enim agrum exercent;nec domus illis ulla, aut tectum, aut sedes est, armenta et pecora semper pascentibus, et per inultas solitudines essare solitis. Uxores liberosque secum in plaustris vehunt,quibus, coriis inprium hiemisque causa tectis, pro domibus utuntur.nullum scelus apud eos furto gravius;aurum et argentum perinde aspernantur ac reliqui mortales appetunt.Lacte et melle vescruntur.lanae iis usus ac vestium ignotus;pellibus tamen cerinis aut murinis utuntur.