Cum [Mucius] a Porsenna rege Etruscorum urbem nostram gravi ac diutino bello urgueri aegre ferret,castra eius clam ferro cinctus intravit immolantemque ante altaria conatus occidere est.Ceterum inter molitionem pii pariter ac fortis propositi oppressus nec causam adventus texit et tormenta quantopere contemneret mira patientia ostendit:perosus enim,credo,dexteram suam, quod eius ministerio in caede regis uti nequisset, iniectam foculo exuri passus est.Nullum profecto di inmortales admotum aris cultum adtentioribus oculis viderunt.Ipsum quoque Porsennam oblitum periculi sui ultionem suam vertere in admiratiorem coegit:nam "Revertere" inquit "ad tuos, Muci, et eis refer te, cum vitam meam petieris, a me vita donatum". Cuius clementiam non adulatus Mucius tristior Porsennae salute quam sua laetior urbi se cum aeternae gloriae cognomine Scaevolae reddidit.