Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
kimono7
|
versione
|
stampa
|
Data:
14/04/2002 11.51.30
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Itaque primum illum actum istius vitae turpissimum et flagitiosissimum praetermittam.Nihil a me de pueritiae suae flagitiis audiet, nihil ex illa impura adulescentia sua;quae qualis fuerit aut meministis, aut ex eo, quem sui simillimum produxit, recognoscere potestis. Omnia praeteribo quae mihi turpia dictu videbuntur, neque solum quid istum audire , verum etiam quid me deceat dicere considerabo.Vos,quaeso,date hoc et concedite pudori meo ut aliquam partem de istius impudentia reticere possim;[...]Sileatur de nocturnis eius bacchationibus ac vigiliis;[...]damna,dedecora, quae res patris eius,aetas ipsius pertulit, praetereantur;lucretur indicia veteris infamiae;patiatur eius vita reliqua me hanc tantam iacturam criminum facere.Quaestor Cn.Papirio consuli fuisti abhinc annos quattuordecim.Ex ea die ad hanc diem quae fecisti in iudicium voco:hora nulla vacua furto,scelere,crudelitate,flagiti reperietur.Hi sunt anni consumpti in quaestura et legatione Asiatica et praetura urbana et praetura Siciliensi, quare haec eadem erit quadripertita distributio totius accusationis meae.
|
|
• versione Re: versione
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|