Data:
14/04/2002 19.39.40
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Gravibus rebus recognitis urbis Romae,Sallustius ,clarus historicus,Caesarem cum Catone ita comparat.Caesar beneficiis ac munificentia magnus existimabatur,integritate vitae Cato.Ille mansuetudine et misericordia clarus factus est,huic severitas dignitatem addiderat.Caesar dando ,sublevando,ignoscendo gloriam adeptus est,Cato nihil largiendo.In altero miseris perfugium erat,in altero malis pernicies.Illius facilitas,huius constantia laudabatur.Caesar,negotiis amicorum intentus ,sua neglegebat,nihil denegabat quod dono dignum esset:sibi magnum imperium,exercitum,bellum novum exoptabat,ubi virtus enitescere posset.Catoni studium modestiae,decoris sed maxime severitatis erat:esse quam iudicari bonus malebat:ita,quo minus petebat gloriam,eo magis illam consequebatur.
|