Antiquissimi Rornani cives non solum in homines sed in mulieres praesertim severissimi fuerunt.Narn Horatius ille, qui in singolari certamine tres Curiatios occiderat, gladio deinde sororem percussit quondam mariti, unius ex Curiatiis, mortem adsidue deflebat. Verginius autem, dum in bello contra Aequos centurio pugnat, filiam a quodam patricio decemviro vitiatam esse cognovit. Statim cum Romam advolavisset filiam pugione percussit exclamans: ? Hac tantum ratione tuus honos ac libertas mihi servanda sunt ?. C. Sulpicius Callus quoque in uxorem maximam severitatem adhibuit: nam cum cognovisset aperto capite in foro eam deambulavisse, repudiavit. Deinde his verbis se excusavit: ? Marito tantum mulieris pulchritudo adprobanda est ?