Mundum autem censent regi numine deorum, cumque esse qussi communem urbem et civitatem hominum et deorum, et unum quemque nostrum eius partem; ex quo natura consequi, ut communem utilitatem nostrae anteponamus. Ut enim leges omnium salutem singolorum saluti anteponunt, sic vir bonus et sapiens et legibus parens et civilis officii non ignarus utilitati omium plus quam unius alicuius aut suae consulit. Nec magis est vituperandus proditor patriae quam communis utilitatis aut salutis desertor propter suam utilitatem aut salutem. Ex quo fit ut laudandus is sit qui mortem oppetat pro re publica, quod deceat cariorem nobis esse patriam quam nosmet ipsos.