Data:
18/04/2002 16.21.19
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Cum Augustus Romam ingrederetur,occurrit ei inter gratulantes opifex quidam corvum tenens,quem docuerat haec dicere:"Ave,Caesar,victor,imperator!".Augustus,avem officiosam miratus,eam viginti milibus nummum emit.Socius opificis, ad quem nihil ex illa liberalitate pervenerat,affirmavit Augusto eum habere et alium corvum,quem Augustus sibi afferri postulavit.Allatus corvus verba quae didicerat expressit:"Ave,Antoni,victor,imperator!".Nihil ea re exasperatus,Augustus iussit tantummodo corvorum doctorem dividere acceptam mercedem cum conturbernali.Salutatus similiter a psittaco,emi eum iussit.Exempio incitatus,sutor quidam corvum instituit ad parem salutationem;sed,cum parum proficeret,saepe ad avem non respondem dicebat: "Opera et impensa periit".Tandem corvus coepit proferre dictatam salutationem;qua audita,Augustus:"satis"inquit"domi talium salutatorum habeo".Tum corvus illa etiam verba adiecit,quibus dominum querentem audire solebat:"opera et impensa periit".Ad quo Augustus risit,atque avem emi iussit tanti quanti nullam adhuc emerat.
|