Data:
20/04/2002 16.08.02
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Alexander Babyloniam victor ingreditur.Hadrianus pars Babyloniam constiterat in muris avida cognoscendi novum regem;plures obviam egressi sunt.Inter quos Bagophanes,arcis et regiae pecuniae custos,ne studio a Mazaeo vinceretur,totum iter floribus coronisque constraverat,argenteis altaribus utroque latere dispositis,quae non ture modo sed omnibus odoribus cumulaverat.Dona eum sequebantur,greges pecorum equorumque;leones quoque et pardales caveis praeferebantur.Magi deinde suo more carmen canentes,post hos Chaldaei Babyloniorumque non vates modo,sed etiam artifices cum fidibus sui generis ibant,laudes hi regum canere soliti,Chaldaei siderum motus et statas vices temporum ostendere.Equites deinde Babylonii,suo equorumque cultu ad luxuriam magis quam ad magnificentiam exacto,ultimi ibant.Rex,armatis stiputus,oppidanorum turbam post ultimos pedites ire iussit,ipse cum curru urbem ac deinde regiam intravit.Postero die supellectilem Darei et omnes pecuniam recognovit. PREGO VOLERLA TRADURRE LETTERALMENTE.GRAZIE!!!!!!!
|