Data:
20/04/2002 17.00.48
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Continuazione....... Prego volerla spedire il 24/04.Ore 15.00 Delphinus rursus ad tempus,rursus ad puerum.Fugit ille cum ceteris.Delphinus,quasi invitet et revocet,exsilit,mergitur,variosque orbes implicat expeditque.hoc altero die,hoc tertio,hoc pluribus,donec homines innutritos mari subiret timendi pudor.Accedunt et adludunt et adpellant,tangunt etiam pertrectantque praebentem.Crescit audacia experimento.Maxime puer,qui primus expertus est,adnatat,nanti,insilit tergo,fertur refertrque,agnosci se,amari putat,amat ipse;neuter timet,neuter timetur;huius fiducia,mansuetudo illius augetur.Nec non alii pueri dextra laevaque simul eunt,hortantes monentesque.Ibat una(id quoque mirum)delphinus alius,tantum spectator et comes.Nihil enim simile aut faciebat aut patiebatur,sed alterum illum ducebat,reducebat,ut puerum ceteri pueri.Confluebant omnes ad spectaculum magistratus.Postremo locus ipse quietem suam secretumque perdebat:placuit igitur delphinum occulte interfici. GRAZIE!!!!!!!!!!
|