Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
antonella
|
frasi varie
|
stampa
|
Data:
21/04/2002 10.28.06
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
CASO NOMINATIVO. VOCATIVO. COSTRUZIONE DI VIDEOR. 1) Virtutum amicitia adiutrix a natura data est, non vitiorum comes. 2) Solem e mundo tollere videntur qui amicitiam e vita tollunt, qua nihil a dis immortalibus melius habemus, nihil iucundius. 3) Mihi quidem videntur qui utilitatum causa fingunt amicitias amabilissimum nodum amicitiae tollere. 4) Videor mihi in re confessa perdere operam: magis enim indignandum de isto quam dispuntandum est. 5) Romae videor esse cum tuas litteras lego et, ut fit in tantis rebus, modo hoc modo illud audire. 6) Videtur insitiva quadam disciplina doctior facta esse civitas. Influxit enim non tenuis quidam e Graecia rivulus in hanc urbem, sed abundantissimus amnis illarum disciplinarum et artium. 7) L. Sicinius Dentatus pugnasse in hostem dicitur centum et viginti proeliis, cicatricem aversam nullam, adversas quinque et quadraginta tulisse, coronis donatus esse aureis octo. 8) Siciliam provinciam C. Verres per triennium depopulatus esse, Siculorum civitates, domos exinanisse, fana spoliasse dicitur. 9) Xanthippe, Socratis philosophi uxor, morosa admodum fuisse fertur et iurgiosa irarumque et molestiarum muliebrium per diem perque noctem scatebat. 10) Nemo nascitur dives; quisquis exit in lucem iussus est lacte et panno esse contentus. CASO GENITIVO. 1) Nihil novi novus annus attulerat; legis ferendae aut accipiendae cura civitatem tenebat. 2) Inter duas acies tantum erat relictum spatii ut satis esset ad concursum utriusque exercitus. 3) Sapiens adsectatorque sapientiae adhaeret quidem in corpore suo, sed optima sui parte abest et cogitationes suas ad sublimia intendit. 4) Cuiusvis hominis est errare; nullius nisi insipientis perseverare in errore. 5) Magni animi est iniurias despicere. 6) Nunc vos existumate facta an dicta pluris sint. 7) Miltiades accusatus est proditionis, quod, cum Parum expugnare posset, a rege corruptus, infectis rebus discessisset. 8) Ego quanti te faciam semperque fecerim quantique me a te fieri intellexerim, sum mihi ipse testis. 9) Homo sum: humani nihil a me alienum puto. 10) Si res publica et senatus et populus vacua nomina sunt, vestra, commilitones, interest ne imperatorem pessimi faciant. PROPOSIZIONE CAUSALE. 1) Haec tibi scripsi, quia de omnibus quae me vel delectant vel angunt, non aliter tecum quam mecum loqui soleo; deinde quod durum exixtimabam, te amantissimum mei fraudare voluptate quam ipse capiebam.
|
|
• frasi varie Re: frasi varie
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|