Data:
21/04/2002 19.44.40
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Fuit enim pueris nobis huius pater, C.Curtius, princeps ordinis equestris, fortissimus et maximum publicanus, cuius in negotiis gerendi magnitudinem animi non tam homines probasset, nisi in eodem benignitas incredibilis fuisset, ut in augenda re non avaritiae praedam, sed instrumentum bonitati quaerere videretur. Hocille natus, quamquam patrem suum numquam viderat, tamen et natura ipsa duce, quae plurimum valet, et adsiduis domesticorums sermonibus in paternae disciplinae similitudinem deductus est.Multa gessit, multa contraxit, magnas partes habuit publicorum; credidit populis; in pluribus provinciis eius versata res est; dedit se etiam regibus; huic ipsi Alexandrino grandem iam antea pecunia credidit; nec interea locupletare amicos umquam suos destitit, mittere in negotium, dare partes, augere re, fide sustentare.Quid multa? Cum magnitudine animi tum liberalitate vitam patris et consuetudinem expresserat. (Cicerone)
|