Data:
23/04/2002 14.44.43
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Diodorus stoicus, cum caecus esset, in philosophia multo etiam magis adsidue quam antea versabatur et fidibus pythagoreorum more utebatur, eique libri noctes et dies legebantur et – quod sine oculis fieri posse vix videtur – geometriae manus tuebatur, verbis praecipiens discentibus unde et quo quamque lineam scriberent. Democritus, luminibus amissis, alba scilicet discernere et atra non poterat; at vero bona mala. Aequa iniqua, honestia turpia, utilia inutilia, magna parva poterat et sine varietate colorum poterat vivere beate. Taditum est etiam Homerum caecum fuisse. At eius picturam, non poesim videmus. Quae regio, quae ora, qui locus Graeciae, quae species formaque pugnae non ita expicta est ut, quae ipse non viderit, non ut videremus effecerit? Itaque augurem Tiresiam, quem sapientem fingunt poetae, numquam inducunt deplorantem caecitatem suam. At vero Polyphemum Homerus, cum immanem ferumque finxisset, cum ariere colloquentem facit et caecitatem querentem. Sed nihilo erat ipse Cyclops quam aries suus prudentior.
|