Data:
23/04/2002 18.41.38
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Dii nobis colendi sunt;at nos lucernas accendere,ut deus colamus,minime oportet:nam neque lumine dei egent neque homines quidem fuligine delectantur.Etiam salutationes matutinae,clientium salutationibus simillamae,vitandae sunt.In templorum ianuis adsidere,humanae iactationis signum est,non deos colendi studium.Neque ad caelum elevandae sunt manus.Nam prope est deus ,tecum est,intus est:scito in hominibus sacrum spiritum sedere,malorum bonorumque nostrorum observatorem atque custodem.Deos esse credere,hic primus est deorum cultus;deinde illis maiestas sua reddenda est,bonitas tribuenda est,sine qua nulla maiestas est.Praetera fateri necesse est deos orbem terrarum regere atque humanum genus protegere.Visne(non devi tradurlo) deos tibi conciliare?Bonus esto. GRAZIE!!!!!!!!!
|