Data:
23/04/2002 18.48.20
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Aemilius Paulus ,praeposito castris Sulpicio Gallo ,proficiscitur et Delphos se confert ,incliti oraculi sedem.Postea in Chalcidem descenditatque traicit Aulidem,portum celebrem,trium milium spatio distantem,in quo mille naves classis Agamemnoniae in ancoris olim steterant.Inde Oropum,in Boeotiae confinio,venit atque Athenas,plenas vetustae famae et multa visenda habentes:arcem,portus ,navalia,magnorum imperatorum monumenta,deorum hominumque simulacra.Facto sacrificio Palladi ,arcis praesidi,profectus est.Corinthum altero die pervenit;Sicionem inde et Argo nobiles urbes,adit;inde Epidaurum visit et Lacedaemonem ,non operum magnificentia ,sed disciplina institutisque memorabilem;unde per Megalopolim Olympiam descendit,ubi alia quoque spectanda ab eo visa sunt :hic Iovem velut praesentem intuens ,vehementer commotus est.
|