Data:
23/04/2002 19.02.50
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
L. Aemilius Paulus ,praeposito castris Sulpicio Gallo,proficiscitur et Delphos se confert,incliti oraculi sedem.Postea in Chalcidem descendit atque traicit Aulidem,portum celebrem,trium milium spatio distantem,in quo mille naves classis Agamemnoniae i ancoris olim steterant.inde Oropum,in Boetiae confinio,venit atque Athenas,plenas vetustae famae te multa visenda habentes:arcem,portus,navalia,magnorum imperatorum monumenta,deorum hominumque simulacra.Facto sacrificio Palladi,arcis praesidi,profectus est.Corinthum altero die pervenit;Sivionem inde et Argos,nobiles urbes,adit;inde Epidarum visit et Lacedaemonem,non operum magnificentia,sed disciplina institutisque memorabilem;unde per Megalopolim Olympiam descendit,ubi alia quoque spectanda ab eo visa sunt:hic Iovem velut praesentem ituens,vehemanter commotus est.
|