Magnus lupus gregem assidue sequebatur,at nullam ovem umquam rapuerat.Pastor tamen magno cum metu eum continenter intuebatur:sed fera quietam et mitem se prastabat.Qua re omnem timorem deposuit pastor.Quadam die ,cum in urbem se conferre vallet,custodiendi gregem munus lupo commisit .Paulo post fidenti animo ad urbem profectus est.At lupus simul ac pastor discessit ,oves mox aggressus est atque pastori maximum damnum intulit.Cum ex urbe pastor rediit ,cospecta ovium strage ,comam scidit atque diu in summa desperatione fuit.Denique ita locutus est :"Merito meae slultitiae poenas persolvo.Nam gregis custodiam lupo ,magis quam fideli cani committere malui".