Dionysius prior et manu fortis et belli peritus fuit et, id quod in tyranno non facile reperitur, minime libidinosus, non luxuriosus, non avarus, nullius denique rei cupidus nisi singularis perpetuique imperii ob eamque rem crudelis;nam dum id studuit munire, nullius pepercit vitae quem eius insidiatorem putaret. Hic, cum virtute tyrannidem sibi peperisset, magna retituit felicitate; maior enim annos sexaginta natus decessit, florente regno. Neque in tam multis annis cuiusquam ex sua stirpe funus vidit quamvis ex tribus uxoribus liberos procreasset multique ei nati essent nepotes