Data:
25/04/2002 11.21.34
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Ex veterum monumentis alexander nihil antehabuit Homero,quem unum omnem sapientiam, qua imperia constant, optime complexuum esse existimabat: adeoque eum cordi habuit ut, Greaco cognomento, amator Homeri diceretur.Libros eius semper secum ferre solitus, etiam cum quiesceret,una cum pugione sub cervicali reponebat, militiae suae viaticum et institutionem bellicae virtutis appelans.Achillem praedicabat felicem, quod tantum virtutis suae praeconem invennisset.Reperto inter Damascenam praedam materiae curaeque exquisitissimae scrinio, et disquirentibus amicis,cuinam usui convenientissime destinaretur, ipse:"Homero,inquit, dedicabimus ut pretiossissimum humani ingenii monumentum elegantissimo etiam opere servetur".
|