Data:
25/04/2002 14.58.43
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Philippus,Amyntae filius,diu non rex,sed tutor nepotis fuit. At,gravioribus bellis in macedoniam imminentibus,cum serior esset expectatio pueri regis,a populo compulsus,regnum occupavit. Ubi est ingressus imperium,magna de illo omnibus spes fuit et propter ipsius ingenium,quod magnum spondebat virum,et propter vetera vaticinia,quae cecinerant uno ex filiis Amyntae regnante florentissimum fore Macedoniae statum. Principio regni multae gentes,velut conspiratione quadam,ex diversis locis ad opprimendam Macedoniam confluebant nec Philippum latebat se non posse cum omnibus simul conflictare. Itaque,dispensanda esse bella ratus,alia pactione componit,alia redimit,facillima adgressus est. Quibus rebus factis,Olympiada,regis Molossorum filiam,uxorem duxit.Deinde Arrybam regem,cui soror Olympiadis nupserat,regno privavit et in exsilium pepulit. Cum Philippus urbem Methonam oppugnaret,sagitta de muris in praetereuntem iacta,regis oculum dextrum effodit. Quod vulnus eum nec segniorem in bellum nec iracundiorem adversus hostes fecit:nam pacem rogantibus benigne dedit et mitem adversus victos se praebuit. Quod numquam ei paenitendum fuit.
|