o si possemus in talem ascendere speculam de qua universam terram sub nostris pedibus cerneremus!iam tibi ostenderem totius orbis ruinas gentes gentibus et regnis regna collisa;et non xerxis tantum exercitum sed totius mundi homines qui nunc vivunt in brevi spatio defuturos.vincitur sermo rei magnitudine et minus est omne quod dicimus.sentisne tu quando infans,quando puer,quando iuvenis,quando senex factus sis?cotidie morimur cotidie commutamur et tamen aeternos nos credimus.scribimus atque rescribimus,transeunt mare epistulae nostrae et,fidente sulcum carina,per singulos fluctus aetatis nostrae momenta minuuntur