Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
Antonella
|
frasi varie
|
stampa
|
Data:
26/04/2002 17.27.35
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
CASO DATIVO 1) Ego dolori tuo non solum ignosco, sed summam etiam laudem tribuo. 2)Non arma nec muros nec bello utilia molitur sapientia: paci favet et genus humanum ad concordiam vocat. 3) Brundisini Pompeianorum militum iniuriis atque ipsius Pompei contumeliis permoti Caesaris rebus favebant. 4) Sit igitur hoc persuasum civibus, dominos esse omnium rerum ac moderatores deos. 5) Caesar ponti castrisque praesidio sex cohortes reliquit. 6) Cum hac persuasione vivendum est: "non sum uni angulo natus, patria mea totus hic mundus est". 7) Nemo errat uni sibi, sed dementiam spargit in proximos accipitque invicem. 8) Hominem ratione atque oratione excellere ceteris(animalibus) certum est. 10) Plena et infesta variis casibus vita est, a quibus nulli longa pax, vix indutiae sunt. 11) L. Tarquinius superbus, septimus atque ultimus regum, Volscos, quae gens ad Campaniam euntibus non longe ab urbe est, vicit, Gabios civitatem et Suessam Pometiam subegit, cum Tuscis pacem fecit et templum Iovis in Capitolio aedificavit. 12) Mos antea senatoribus Romae fuit in curiam cum praetextatis filiis introire. CASO ABLATIVO 1) Liberasti et urbem periculo et civitatem metu. 2) Exercitatione opus est cotidiana et a rebus studium trasferendum est ad verba. 3) Si pace frui volumus, bellum gerendum est; si bellum omittimus, pace numquam fruemur. 4) Eumenes vincebat omnes cura, vigilantia, patientia, calliditate et celeritate ingenii. 5) Themistocles magnis muneribus ab Artaxerse donatus in Asiam rediit domiciliumque Magnesiae sibi constituit. 6) Magno animo de rebus magnis iudicandum est. 7) Omnes ordines ad conservandam rem publicam mente, voluntate, voce consentiunt. 8) Quibus de causis consilio convocato de summa rerum deliberare incipit. 9) Nihil est incertius vulgo, nihil obscurius voluntate hominum, nihil fallacius ratione tota comitiorum. 10) Exercitus Afrani omnium rerum abundabat copia. Multum erat frumentum provisum et convectum superioribus temporibus, multum ex omni provincia comportabatur; magna copia pabuli suppetebat. 11) Omnes iam cives de rei publicae salute una et mente et voce consentiunt. 12) In eo proelio ex equitibus nostris interficiuntur quattuor et LXX, in his vir fortissimus Piso Aquitanus, amplissimo genere natus, cuius avus in civitate sua regnum obtinuerat, amicus ab senatu nostro appellatus.
|
|
• frasi varie Re: frasi varie
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|