Data:
11/07/2002 11.30.27
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
1 Dixerat Alexander: 'Quin igitur ulciscimur Graeciam et urbi faces subdimus?' Omnes incaluerant mero; itaque surgunt temulenti ad incendendam Persepolim, cui armati pepercerant. Primus rex ignem regiae iniecit; quae multa cedro aedificata, celeriter igne concepto, late fudit incendium. Exercitus, qui haud procul urbe tendebat, fortuitam calamitatem ratus, ad opem ferendam concurrit;sed ut ad vestibulum regiae ventum est, vident regem ipsum adhuc aggerentem faces; omissa igitur quam portaverant aqua, materiam aridam in incendium iacere ipsi properant. Hunc exitum habuit regalis urbs orientalium regionum, unde tot gentes antea iura petebant, patria tot principum, unicus quondam Graeciae terror. Pudebat Macedones tam praeclaram urbem a comissabundo rege deletam esse; ipsum illico poenituisse constat et dixisse maiores poenas Graecis daturos fuisse Persas, si ipsum in solio regiaque Xerxis conspicere coacti essent.
2 Qui circa Alexandrum erant, vidisse se crediderunt paululum super caput regis placide volantem aquilam, non sonitu armorum, non gemitu morientium territam. Vates Aristander, alba veste indutus et dextra praeferens lauream, militibus in pugnam intentis avem monstravit, haud dubium victoriae auspicium. Ingens ergo alacritas et fiducia paulo ante territos Macedonas accendit ad pugnam; utique postquam auriga Darii, qui ante ipsum sedens equos regebat, hasta transfixus est, nec Persae nec Macedones dubitavere, quin rex ipse esset occisus. Lugubri ergo ululatu et incondito clamore totam fere aciem adhuc aequo Marte pugnantem turbavere cognati Darei et armigeri, laevoque cornu in fugam effuso, destituerat currum. Tum dicitur, acinace stricto, Darius dubitasse, an fugae dedecus honesta morte vitaret. Sed eminens curru nondum suorum aciem proelio excedentem destituere erubescebat. Dum inter spem et desperationem haesitat, sensim Persae cedebant. Iamque non pugna, sed caedes erat, cum Darius quoque currum suum in fugam vertit.
|