Data:
28/08/2002 16.36.08
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
scusa nn sapevo dovessi mettere il testo!
verique simile est,inter nulla auxilia adversae valetudinis,plerumque tamen eam bonam contigisse ob bonos mores,quos neque desidia neque luxuria vitiarant:siquidem haec duo corpora prius in graecia deinde apud nos afflixerunt.ideoque multiplex ista medicina,neque olim neque apud alias gentes necessaria,vix aliquos ex nobis ad senectutis principia perducit.ergo etiam post eos,de quibus retuli,nulli clari viri medicinam exercuerunt;donec maiore studio literarum disciplina agitari coepit,quae,ut animo praecipue omnium necessaria,sic corpori inimica est.Primoque medendi scientia sapientiae pars habebatur,ut et morborum curatio et rerum naturae contemplatio sub iisdem auctoribus nata sit:scilicet iis hanc maxime requirentibus,qui corporum suorum robora quieta cogitatione,nocturnaque vigilia minuerant.ideoque multos ex sapientae professoribus peritos eius fuisse accepimus;clarissimos vero ex iis pytagoram et empedoclem et democritum. Huius autem, ut quidam crediderunt, discipulus hippocrates Cous,primus quidem ex omnibus memoria dignis ,ab studio sapientiae disciplinam hanc separavit,vir et arte et facundia insignis.
|