Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
memi
|
versioni Valerio Massimo
|
stampa
|
Data:
29/08/2002 12.07.38
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Scipione Africano patris et patrui memoriam gladiatorio munere Carthagine Nova celebrante,duo regis filii,nuper patre mortuo,in harenam processerunt pollicitique sunt ibi de regno proeliaturos(esse),quo spectaculum illudinlustrius pugna sua facerent.Cum Scipio eos monuisset ut verbis quam ferro diiudicare mallent uter regnare deberet,ac iam maior natu consilio eius obtemperaret,minor natu corporis viribus fisus in amentia perstitit initoque certamine propter pertinacioremimpietatem morte punitus est.Tum Scipio exclamavit se numquam dubitavisse quin verbum ferro praestaret.
Quartum et vicesimum annum agens Scipio,cum in HispaniaCarthagine Nova oppressa multos obsides,quos in ea urbe Poeni clausos habuerant,in suam potestatem redegisset,comperit inter eos eximiae formae virginem,illustri Celtiberorum loco natam,nobilissimo iuveni desponsam esse. Arcessitis parentibus et sponso inviolatum tradidit.Aurum quoque,quod pro redemptione puellae allatum erat,summae doti adiecit.Qua continentia ac munificientia iuvenis obligatus, Celtiberorum animos Romanis applicando gratiam rettulit.
Antiqui Romani tantum religionis sanguini et affinitati quantum ipsis dis immortalibus tribuebant. Nam quotiens inter virum et uxorem aliquod iurgium intercesserat,in sacellum deae Viriplacae,quod est in monte Palatino,veniebant et ibi invicem dicebant quae cupiebant :ita animorum contentionem deponebant et concordes domum redibant.Igitur dea,quia viros placabat,hoc nomen adsecuta erat.Convivium etiam sollemne maiores instituerunt idque Caristia appellaverunt,cui tantum cognati et affines intererant,ut,si qua inter necessarios querella orta esset,apud mensam et inter hilaritatem animorum tolleretur.
|
|
• versioni Valerio Massimo Re: versioni Valerio Massimo
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|