Data:
02/09/2002 17.33.01
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
1)"Numquam iuvenis flagrans cupidine regni ad exercitus in Hispaniam mittendus fuit. Aluistis vos hoc incendium quo nunc ardetis. Saguntum vestri circumsedent exercitus unde arcentur foedere cum Romanis: mox Carthaginem circumsedebunt Romanae legiones. Sagunti ruinae-falsus utinam vates sim!- nostris captibus incident; susceptumque cum Saguntinis bellum habendum cum Romanis est. "Dedemus ergo Hannibalem Romanis?" dicet aliquis. Poterit videri mea levis esse in hoc auctoritas propter veteres inimicitias cum Barcinis, sed hunc iuvenem, tamquam furiam facemque huius belli, odi ac detestor. Nec dedendus solum auctor rupti foederis est; sed devehendus in ultimas maris terrarumque oras ablegandusque eo unde sollicitare quietae civitatis nostrae statum non possit. Ergo legati in Hispaniam mittantur, qui Hannibali nuntient ut exercitum ab Sagunto abducat et ipsum Hannibalem ex foedere Romanis dedant."
2)Hannibal, cum aliud haberet iter, commodius sed longius, breviorem viam tamen per paludem petit, quam fluvius Arnus per eos dies magis solito inundaverat. Primi, per altas fluvii ac profundas voragines incedentes, hausti pene limo immergentesque se, tamen signa ducum sequebantur. Galli neque sustinere se neque prolapsi, assungere ex voraginibus poterant, alii fessa aegre trahentes membra, alii, ubi semel, victis animis taedio, procubuissent, inter iumenta, et ipsa iacentia, passim morientes. Maxime cunctos vigiliae conficiebant per quadriduum iam et tres noctes toleratae. Cum, omnia obtinentibus aquis, nihil in sicco, ubi fessa sternerent corpora, inveniri posset, cumulatis in aqua sarcinis, insuper incumbebant. Hannibal, iam prius aeger oculo, elephanto vehebatur quo altius ab aqua extaret. Vigiliis tandem et nocturno humore palustrique coelo gravantibus caput, et quia medendi nec locus nec tempus erat, altero oculo capitur.
|