Data:
09/09/2002 16.57.54
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Eccole qui, quelle che stavo ultimando ieri:
CICERONE Il proconsole Pisone ? linciato in effigie dai suoi soldati.
L.Calpurnius Piso, Dyrrachium ut venit decedens a Macedonia, obsessus est ab iis ipsis militibus quos dimis?rat et dissipav?rat. Quibus cum iuratus adfirmasset se quae deberentur post?ro die persoluturum, domum se abdidit; inde nocte in tempesta crepidatus veste servili navem conscendit Brundisiumque vitavit et ultimas Hadriani maris oras petivit, cum interim Dyrrachii milites domum, in qua istum esse arbitrabantur, obsidere coeperunt et, cum latere hominem putarent, ignes circumdederunt. Quo metu commoti Dyrrachini profugisse noctu crepidatum imperatorem indicaverunt. Illi autem statuam istius persimilem, quam stare celeberrimo in loco voluerat, deturbant, adfligunt, comminuunt, dissipant. Sic odium, quod in ipsum attulerant, id in eius imaginem ac simulacrum profuderunt.
SENECA Il mal di mare costringe seneca a sbarcare
Solvi mari languido; erat sine dubio caelum grave sordidis nubibus, quae fere aut in aquam aut in ventum resolvuntur, sed putavi tam pauca milia a Parthenope usque Puteotos subripi posse, quamvis dubio a in pendente caelo. Itaque quo celerius evaderem, protinus per altum ad Nesida derexi praecisurus omnes sinus. Cum iam eo processissem ut mea nihil interesset utrum irem an redirem, primum aequalitas illa quae me corruperat periit; nondum erat tempestas, sed iam inclinatio maris ac subinde crebrior fluctus. Coepi gubernatorem rogare ut me in aliquo litore exponeret: aiebat ille aspera esse et inportuosa nec quicquam se aeque in tempestate timere quam terram. Peius autem vexabar quam ur mihi periculum succurreret; nausia enim me segnis haec et sine exitu torquebat, quae bilem movet nec effundit. Institi itaque gubernatori et illum, vellet nollet, coegi, peteret litus. Cuius ut viciniam attigimus, non expecto ut quicquam ex praeceptis Vergilii fiat, "obvertunt pelago proras".
SENECA - Il tempo: il presente ? breve, il futuro incerto, il passato ? certo
In tria tempora vita dividitur: quod fuit, quod est, quod futurum est. Ex his, quod agimus, breve est, quod acturi sumus, dubium, quod egimus, certum: hoc est enim, in quod fortuna ius perdidit, quod in nullius arbitrium reduci potest. Hoc amittunt occupati; nec enim illis vacat praeterita respicere, et si vacet, iniucunda est paenitendae vitae recordatio. Inviti itaque ad tempora male exacta animum revocant nec audent ea retemptare, quorum vitia, etiam quae aliquo praesentis voluptatis lenocinio subripiebantur, retractando patescunt. Nemo, nisi cui omnia acta sunt sub censura sua; quae numquam fallitur, libenter se in praeteritum retorquet. Praesens tempus brevissimum est, adeo quidem, ut quibusdam nullum videatur: in cursu enim semper est, fluit et praecipitatur. Ante desinit esse quam venit, nec magis moram patitur quam mundus aut sidera, quorum lnrequleta semper agitatio numquam in eodem vestigio manet. Solum igitur ad occupatos praesens pertinet tempus, quod tam breve est ut adripi non possit, et id ipsum illis districtis in multa subducitur.
Ps. Ho ricercato con il motore del sito ma non mi dava nulla come risultato, spero di non aver toppato nella procedura di ricerca!
Pps. Spero vivamente di averle fatte bene... ripeto latino da due settimane!
CIAOOOO!
|