Data:
19/09/2002 18.17.25
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
II 1. An vero, M. Tulli, facta tua ac dicta obscura sunt? an non ita a pueritia vixisti, ut nihil flagitiosum corpori tuo putares, quod alicui collibuisset? aut scilicet istam immoderatam eloquentiam apud M. Pisonem non pudicitiae iactura perdidicisti? itaque minime mirandum est, quod eam flagitiose venditas, quam turpissime parasti.
2. Verum, ut opinor, splendor domesticus tibi animos tollit: uxor sacrilega ac periuriis delibuta, filia matris paelex, tibi iucundior atque obsequentior quam parenti par est. domum ipsam tuam vi et rapinis funestam tibi ac tuis comparasti, videlicet, ut nos commonefacias, quam conversa res sit, cum in ea domo habitares, homo flagitiosissime, quae P. Crassi, viri clarissimi, fuit.
III 1. Atque haec cum ita sint, tamen se Cicero dicit in concilio deorum immortalium fuisse, inde missum huic urbi civibusque custodem absque carnificis nomine, qui civitatis incommodum in gloriam suam ponit. quasi vero non illius coniurationis causa fuerit consulatus tuus et idcirco res publica disiecta eo tempore, quo te custodem habebat. sed ut opinor, illa te magis extollunt, quae post consulatum cum Terentia uxore de re publica consuluisti, cum legis Plautiae iudicia domo faciebatis, ex coniuratis aliquos pecunia condemnabas, cum tibi alius Tusculanam, alius Pompeianam villam exaedificabat, alius domum emebat. qui vero nihil poterat, is erat calumniae proximus, is aut domum tuam oppugnatum venerat aut insidias senatui fecerat, denique de eo tibi compertum erat.
|