Data:
03/10/2002 15.44.54
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
potrei avere la traduzione del brano per favore? grazie mille!!!
plinio il giovane
Cum sis pietatis exemplum, fratremque, optimum et amantissimum tui, pari caritate dilexeris, filiamque eius ut tuam diligas, nec tantum patrui, verum etiam patris amissi partes repraesentes, non dubito maximo tibi gaudio fore, cum cognoveris dignam patre, dignam te, dignam avo evadere. Summum est acumen, summa frugalitas: amat me, quod castitatis indicium est. Accedit his quod studium litterarum ex mei caritate concepit. Meos libellos habet, lectitat, ediscit etiam. Qua illa sollicitudine, cum videor causas acturus, quanto, cum egi, gaudio afficitur! Disponit qui nuntient sibi quem adsensum, quos clamores suscitarim, quem eventum iudicii tulerim. Eadem, si quando recito, in proximo discreta velo sedet, laudesque nostras avidissimis auribus excipit. Versus quidem meos cantat etiam formatque cithara, non artifice aliquo docente sed amore, qui magister est optimus. His ex causis in spem certissimam adducor perpetuam nobis maioremque in dies futuram esse concordiam!
|