Ex omnibus dis Mercurium maxime Galli colunt. Huius plurima sunt in Gallia simulacra; hunc omnium artium docirinarumque inventorem esse dicunt, hunc viarum itinerumque ducem iuidicant, hunc ad quaestus pecuniae mercaturaeque habere vim maximam putant. Sed etiam Apollinem et Martem et Iovem et Minervam Galli honorant. De his eandem fere quam reliquae gentes habent opinionem; nam Apollinem morbos depellere ac vaticinationi praeesse, Minervam operum atque artificiorum initia tradere, Iovem imperium caelestium tenere, Martem bella gerere censent. Huic ante pugnam plerumque totam bellicam praedam devovent, cum (= quando) autem hostem superaverunt animalia deorum numini immolant reliquasque res in unum locum congerunt.