Data:
08/10/2002 15.50.47
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Multa et fausta et dira somnia factis, quae secuta sunt, confirmata esse traduntur. Apud Actium M. Antonii fractis opibus, Cassius Parmensis, qui partes eius secutus est, athenas confugit. Ibi concubia nocte, cum sollicitudinibus et curis mente sopita in lectulo iaceret, exstimavit ad se venire hominem ingentis magnitudinis, coloris nigri, squalidum barba et capillo immisso, interrogatumque quisnam esset, ita respondisse: <<Scito me malum genium tuum esse>>. perterritus deinde taetro visu et nomine horrendo, Cassius servos inclamavit sciscitatusque est num quem talis habitus ut intrantem cubiculum aut exeuntem vidissent. Cum ii adfirmarent neminem illuc accessisse, iterum se quieti et somno dedit, atque eodem animo eius obversata species est. Itaque, fugato somno, lumen intro ferri iussit servosque a se discedere vetuit. Inter hanc noctem et supplicium capitis, quo eum Octavianus adfecit, parvulum admodum temporis intercessit.
|