Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
Sarina
|
Consolatio ad Marciam
|
stampa
|
Data:
15/10/2002 21.06.46
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
3. Omnes ergo nostros, et quos superstites lege nascendi optamus et quos praecedere iustissimum ipsorum uotum est, sic amare debemus tamquam nihil nobis de perpetuitate, immo nihil de diuturnitate eorum promissum sit. Saepe admonendus est animus, amet ut recessura, immo tamquam recedentia: quidquid a fortuna datum est, tamquam exempto auctore possideas. 4. Rapite ex liberis uoluptates, fruendos uos in uicem liberis date et sine dilatione omne gaudium haurite: nihil de hodierna nocte promittitur -- nimis magnam aduocationem dedi -- nihil de hac hora. Festinandum est, instatur a tergo: iam disicietur iste comitatus, iam contubernia ista sublato clamore soluentur. Rapina rerum omnium est: miseri nescitis in fuga uiuere.
5. Si mortuum tibi filium doles, eius temporis quo natus est crimen est; mors enim illi denuntiata nascenti est; in hanc legem genitus <est>, hoc illum fatum ab utero statim prosequebatur. 6. In regnum fortunae et quidem durum atque inuictum peruenimus, illius arbitrio digna atque indigna passuri. Corporibus nostris inpotenter contumeliose crudeliter abutetur: alios ignibus peruret uel in poenam admotis uel in remedium; alios uinciet -- id nunc hosti licebit, nunc ciui; alios per incerta nudos maria iactabit et luctatos cum fluctibus ne in harenam quidem aut litus explodet, sed in alicuius inmensae uentrem beluae decondet; alios morborum uariis generibus emaceratos diu inter uitam mortemque medios detinebit. Vt uaria et libidinosa mancipiorumque suorum neglegens domina et poenis et muneribus errabit.
|
|
• Consolatio ad Marciam Re: Consolatio ad Marciam
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|