Data:
17/10/2002 11.10.46
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Piget dicere, his annis quindecim quam ludibro fueritis superbiae paucorum, quam foede quamque inulti perierint vostri defensores, ut vobis animus ab ignavia atque socordia conruptus sit [...]. Superioribus annis, taciti, indignabamini aerarium expilari, reges et populos liberos paucis nobilibus vectigal pendere, penes eosdem et summam gloriam et maxumas divitias esse. Tamen haec talia facinora impune suscepisse parum habuere, itaque postremo leges, maiestas vestra, divina et humana omnia hostibus tradita sunt. Neque eos qui ea facere pudet aut paenitet, sed incedunt per ora vestra magnifici, sacerdotia et consulatus, pars triumphos suos ostentates [...]. Vos, Quirites, in imperio nati, aequo animo servitutem toleratis? At qui sunt ii, qui rem publicam occupavere? Homines sceleratissumi, cruentis manibus, immani avaritia, nocentissumi et idem superbissumi.
Grazie 1000, se puoi mi potresti evidenziare i vari costrutti all'interno della versione? Grazie.
|