De Annaeo Seneca partim existimant sic ut de scriptore minime utili, cuius libros attingere nullum pretium operae sit, quod oratio eius vulgaris videatur et protrita, res atque sententiae aut ut inepto inanique impetu sint aut levi et quasi dicaci argutia, eruditio autem vernacula et plebeia nihilque ex veterum scriptis habens neque gratiae neque dignitatis. Alii vero elegantiae quidem in verbis parum esse non infitias eunt, sed rerum scentiam doctrinamque ei non deesse dicunt, et in vitiis morum obiurgandis severitatem gravitatemque non invenustam. Quid dicam? Mihi de omni eius ingenio deque omni scripto indicium censuramque facere non necesse est. Audias tamen commemorari ac referri pauca quaedam, quae idem ipse Seneca bene dixerit, quale est illud quod in hominem avarum et avidum et pecuniae sitientem dixit: "Quid enim refert quantum habeas? Multo illud plus est quod non habes". Benene hoc? Bene sane. Sed adolescentium indolem non tam iuvant quae bene dicta sunt quam quae inficiunt pessime; multoque tanto magis, si et plura sunt quae deteriora sunt.