Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
LUIGI
|
versioni
|
stampa
|
Data:
18/10/2002 20.21.06
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Potrei avere le traduzioni di queste versioni? anche io vorrei tra parentesi la trad. letteraria
Aperi pectus tuum amico, ut capias vitae tuae iucunditatem. Fidelis enim amicus medicamentum est vitae et immortalitatis gratia. Defer amico ut aequali, nec te pudeat ut praevenias amicum officio; amicitia enim nescit superbiam. Noli deserere amicum in necessitate; quon?am amicizia vitae adiumentum est. Ideo eorum onera sicut nostra portemus, sicut Apostolus nos docuit. Etenim si amici secundae res amicos adiuvant, cur non et in adversis amici rebus amicorum adiumentum suppetat? Iuvemus consilio, conferamus studia, compatiamur affectu. Si necesse est, toleremus propter amicum etiam aspera. Plerumque inimicitiae subeundae sunt propter amici innocentiam, saepe obtrectationes, si restiteris vel responderis, cum amicus arguitur et accusatur. Ne te paeniteat eiusmodi offensionis; iusti enim vox est: ?Etsi mala mihi evenerint propter amicum, sustineo ?. In adversis rebus enim amicus probatur; nam in prosperis amici omnes videntur. Sed ut in adversis rebus amici patientia et tolerantia necessaria est, sic in prosperis auctoritas congrua est, ut insolentiam extolentis se amici reprimat et redarguat. S.AMBROGIO.
Deposita provinciae spe pontificatum maximum petit non sine proffisissima largitione: in qua reputans magnitudinem aeris alieni, cum mane ad comitia descenderet, praedixisse matri osculanti fertur ?domum se nisi pontificem non reversurum?. Atque ita potentissimos duos competitores multumque et aetate et dignitate antecedentes superavit, ut plura ipse in eorum tribubus suffragia quam uterque in omnibus tulerit. Praetor creatus, detecta coniuratione Catilinae senatuque universo in socios facinoris ultimam statuente poenam, solus municipatim dividendos custodiendosque publicatis bonis censuit. Quin et tantum metum iniecit asperiora suadentibus, identidem ostentans quanta eos in posterum a plebe Romana maneret invidia, ut Decimum Silanum consulem designatum piguerit sententiam suam, quia mutare turpe erat, interpretatione lenire, velut gravius atque ipse sensisset exceptam. Obtinuisset adeo, transductis iam ad se pluribus et in his Cicerone consulis fratre, nisi labantem ordinem confirmasset M. Catonis oratio.
|
|
• versioni Re: versioni
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|