LETTERATURA torna alla homepage
PRECICERONIANA CICERONIANA AUGUSTEA IMPERIALE RISORSE
     
Ovidio


  Cerca







Progetto Ovidio - forum

pls - prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE

FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)

--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---



Leggi il messaggio

Mittente:
Paolo
Traduzione HYGINI DE ASTRONOMIA Libro I   stampa
Data:
20/10/2002 11.22.50




Rispondi a questo messaggio  rispondi al msg

Scrivi un nuovo messaggio  nuovo msg

Cerca nel forum  cerca nel forum

Torna all'indice del forum  torna all'indice
2
In his igitur tam multis et variis rebus non erit mirum aut
pertimescendum, quod tantum numerum versuum scripsserimus; neque enim
magnitudinem voluminis, sed rerum multitudinem peritos convenit spectare.
Quod si longior in sermone visus fuero, non mea facunditate, sed rei
necessitate factum existimato; nec si brevius aliquid dixero, minus idem
valere confidito, quam si pluribus esset audiendum verbis. Etenim praeter
nostram scriptionem sphaerae, quae fuerunt ab Arato obscurius dicta,
persecuti planius ostendimus, ut penitus id quod coepimus exquisisse
videremur. Quod si vel optimis usus auctoribus effeci, ut neque brevius
neque verius diceret quisquam, non inmerito fuerim laudari dignus a vobis,
quae vel amplissima laus hominibus est doctis; si minus, non deprecamur in
hac confusione nostram scientiam ponderari. Ideoque maioribus etiam niti
laboribus cogitamus, in quibus et ipsi exerceamur et quibus volumus nos
probare possimus. Etenim necessariis nostris hominibus scientissimis
maximas res scripsimus; non levibus occupati rebus, populi captamus
existimationem. Sed ne diutius de eo, quod neglegimus, loquamur, ad
propositum veniemus et initium rerum demonstrabimus.

I
DE MUNDO. Mundus appellatur is qui constat ex sole et luna et terra et
stellis omnibus.
  Traduzione HYGINI DE ASTRONOMIA Libro I
      Re: Traduzione HYGINI DE ASTRONOMIA Libro I
 

aggiungi questa pagina ai preferiti aggiungi ai preferiti imposta progettovidio come pagina iniziale imposta come pagina iniziale  torna su

tutto il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti, ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski

  HOMEPAGE

  SEGNALA IL SITO

  FAQ 


  NEWSGROUP

%  DISCLAIMER  %

ideatore, responsabile e content editor NUNZIO CASTALDI (bukowski)
powered by uapplication.com

Licenza Creative Commons
i contenuti di questo sito sono coperti da Licenza Creative Commons