Data:
20/10/2002 14.23.23
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Si quis minorem gloriae fructum putat ex Graecis versibus percipi quam ex Latinis, vehementer errat ,propterea quod Graeca legunter in omnibus fere gentibus,Latina suis finibus ,exiguis sane,continentur.Quare,si res eae,quas gessimus,orbis terrae regionibus definiuntur,cupere debemus,quo manuum nostrarum tela pervenerint ,eodem gloriam famamque penetrare;quod cum ipsis populis,de quorum rebus scribitur,haec ampla sunt,tum iis certe,qui de vita gloriae causa dimicant ,hoc maximum et pericolorum incitamentum est et laborum.Quam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur!Atque is tamen ,cum in Sigeo ad Achillis tumulum adstitisse:O fortunate ,inquit,adulescens,qui tuae virtutis Homerum praeconem inveneris!;et vere:nam nisi Ilias illa exstitisset,idem tumulus,qui corpus eius contexerat ,nomen etiam obruisset. CICERONE
|