Vulgo saepe dicitur Numa PomPilius Pythagorae discipulus in Italia fuisse.Hoc enim ex maioribus nostris audivimus,sed non annalium publicorum auctoritate satis declaratum est. Falsum id totum mihi videtur,neque solum fictum, sed etiam imperite absurdeque fictum. Nam quartum iam annum regnante Lucio Tarquinio Superbo Sybarim et Crotonem Pythagoras venisse reperitur. Olympias enim secunda et sexagesima Superbi regni initium et Pythagorae adventum declarat. Ex quo intellegi,annis regiae potestatis dinumeratis,potest anno fere centesimo et quadragesimo post mortem Numae Pythagoram Italiae litora attigisse;neque hoc est unquam in dubitatione versatum inter eos qui diligentissime persecuti sunt temporum annales,quamquam iste error est inter homines inveteratus. Ita videmur nos non esse transmarinis neque importatis artibus eruditi,sed genuinis domisticisque virtutibus.