Data:
24/10/2002 19.23.44
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Ciao Bukowski!Il brano da tradurre ? di Livio,libro XLIV de Ab urbe condita.Grazie.
ac ne illo ipso quidem die aut consuli aut regi <pugnare placebat, regi,> quod nec fessos, ut pridie, ex uia neque trepidantis in acie instruenda et uixdum compositos adgressurus erat, consuli, quod in nouis castris non ligna, non pabulum conuectum erat, ad quae petenda ex propinquis agris magna pars militum e castris exierat. neutro imperatorum uolente fortuna, quae plus consiliis humanis pollet, contraxit certamen. flumen erat haud magnum propius hostium castra, ex quo et Macedones et Romani aquabantur praesidiis ex utraque ripa positis, ut id facere tuto possent. duae cohortes a parte Romanorum erant, Marrucina et Paeligna, duae turmae Samnitium equitum, quibus praeerat M. Sergius Silus legatus; et aliud pro castris statiuom erat praesidium sub C. Cluuio legato, tres cohortes, Firmana, Uestina, Cremonensis, duae turmae equitum, Placentina et Aesernina. cum otium ad flumen esset neutris lacessentibus, hora circiter nona iumentum e manibus curantium elapsum in ulteriorem ripam effugit. quod cum per aquam ferme genu tenus altam tres milites sequerentur, Threces duo id iumentum ex medio alueo in suam ripam trahentes <caperent, hos persecuti illi> altero eorum occiso receptoque [eo] iumento ad stationem suorum <se> recipiebant. octingentorum Thracum praesidium in hostium ripa erat. ex his pauci primo, aegre passi popularem in suo conspectu caesum, ad persequendos interfectores fluuium transgressi sunt, dein plures, postremo omnes.
|