Data:
26/10/2002 11.37.35
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Cum Apamaeam, ubi consul Gneus Manlius castra posuerat, Antiochi regis legati venissent, foedus in haec fere verba conscriptum est: ?Amicitia regi Antiocho cum populo Romano his legibus condicionibusque esto: Ne ullum exercitum, qui cum populo Romano sociisve bellum gesturus erit, rex Antiochus per fines suos transire sinat; neu commeatu neque alia ope eos adiuvet. Idem Romani sociique Antiocho praestent. Bellum gerendi ius Antiocho ne esto cum iis, qui insulas colunt, neve ei ullo modo in Europam transire liceat. Excedito urbibus, agris, castellis, vicis, quae cis Taurum montem ad Halym amnem sunt, et a valle Tauri usque ad iuga, quae in Lycaoniam vergunt. Ne ulla arma extulerit ex iis oppidis, agris, castellisque, ex quibus excedat. Eumeni regi, populi Romani socio, talenta trecenta quinquaginta intra quinquennium dentur et pro frumento, ubi aestimatio facta erit, talenta centum viginti septem. Obsides Romanis viginti rex det et post triennium eos mutet. Controversiae inter se iure aut iudicio disceptentur, aut, si utrisque placebit, bello? -X favore entro domani, 6 un grande!!! GRAZIE!!!-
|