Data:
26/10/2002 18.29.39
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Omnes incaluerant mero:itaque surgunt temulenti ad incendendam urbem,cui armati perpecerant.Primus rex ignem regiae iniecit,tum convivae et ministri.Multa cedro aedificata erat regia,quae celeriter,igne concepto,late fudit incendium.Quod ubi exercitus,qui haud procul urbe tendebat,conspexit,fortuitum ratus,ad opem ferendam concurrit.Sed ut ad vestibulum regiae ventum est,vident regem ipsum adhuc aggerentem faces.Omissa igitur,quam portaverant,aqua,igni aptam materiem in incendium iacere coeperunt.Hunc exitum habuit regia totius Orientis,unde tot gentes antea iura petebant,patria tot regum,unicus quondam Graeciae terror,molita mille navium classem et exercitum quibus Europa inundata est.Ac ne tam longa quidem aetate,quae excidium secuta est,resurrexit.Pudebat Macedones tam praeclaram urbem a comissabundo rege deletam esse.Ipsum,ut primum mentem quies reddidit,paenituisse constat. Grazie,Buk!!(Letterale,se puoi)Ciao.
|