Data:
28/10/2002 17.43.14
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Salve, vorrei la traduzione di questi 2 passi di Curzio Rufo: Nulla arbor;nullum arbor culti soli occurrebat vestigium;aqua etiam defecerat,quam utribus cameli vexerant,et in arido solo ac fervido sabulo nulla erat.Ad hoc sol omnia incenderat,siccaque et adusta erant ora,cum repente,sive illud deorum munus sive casus fuit,obductae caelo nubes condidere solem,ingens aestu fatigatis,etiam si aqua deficeret,auxilium.Enimvero,ut largum quoque imbrem excusserunt procellae,pro se quisque excipere eum,quidam ob sitim impotentes sui ore quoque hianti captare coeperunt.Quadriduum per vastas solitudines absumptum est.Iamque haud procul oraculi sede aberant,cum complures corvi agmini occurrunt,modico volatu prima signa antecedentes;et modo humi residebant,cum lentius agmen incedere,modo se pennis levabant,cedentium iterque monstrantium ritu.Tandem ad sedem consecratam deo ventum est.Incredibile dictu,inter vastas solitudines sita undique ambientibus ramis,vix in densam umbram cadente sole contecta est,multique fontes dulcibusm aquis passim manantibus alunt silvas. 2)Macedonas non beluarum modo,sed etiam ipsius regis aspectus parumper inhibuit.Beluae dispositae inter armatos speciem turrium procul fecerant;ipse Porus humanae magnitudinis propemodum excesserat formam;magnitudini Pori adicere videbatur belua,qua vehebatur,tantum inter cetera eminens quanto aliis ipse praestabat.Itaque Alexander contemplatus et regem et agmen Indorum:"Tandem"inquit,"par animo meo periculum video:cum bestiis simul et cum egregiis viris res est".Intuensque Coenon:"Cum ego",inquit,"Ptolomaeo Perdiccaque et Hephaestione comitatus in laevum hostium cornu impetum fecero viderisque me in medio ardore certaminis,ipse dextrum moveet turbatis signa infer.Tu,Antigene,et tu,Leonnate,et Tauron,invehemini in mediam aciem,et urgebitis frontem.Hastae nostrae praelongae et validiae non alias magis quam adversus beluas rectoresque earum usui esse poterunt:deturbate eos,qui vehuntur,et ipsas confondite".
|