Data:
01/11/2002 22.40.57
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Quicquid inter vicina eminet,magnum est illicubi eminet.Nam magnitudo non habet modum certum :comparatio illam aut tollit aut deprimit.Navis,quae in flumine magna est,in mari parvula est.Gubernaculum ,quod alteri navi magnum alteri exiguum est.Tu nunc in provincia licet contemnas ipse te,magnus est.Quid agas,quemadmondum dormias,quaeritur , scitur :eo tibi diligentius vivendum est.Tunc autem felicem esse te iudica,cum poterisin publico vivere,cum te parietes tui tegent,non abscondent,quos plerumque circumdatos nobis iudicamus non ut tutius vivamus,sed ut peccemus occultius.Rem dicam ,ex qua mores aestimes nostros:vix quemquam invenies ,qui possit aperto ostio vivere . Ianitores conscientia nostra ,non superbia opposuit :sic vivimus ,ut peprehendi sit subito aspici.Quid autem prodest recondere se et oculos hominum auresque vitare?Bona coscientia turbam advocat ,mala etiam in solitudine anxia atque sollicita est.Si honesta sunt quae facis ,omnes sciant ,si turpia,quid refertneminem scire,cum tu scias?O te miserum ,si contemnis hunc testem! SENECA
|