Data:
06/11/2002 14.19.10
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
De me pauca dicam. Ego, quanta manus est coniuratorum, quam videtis esse permagnam, tantam me inimicorum multitudinem suscepisse video; sed eam turpem iudico et infirmam et abiectam. Quod si aliquando alicuius furore et scelere concitata manus ista plus valuerit quam vestra ac rei publicae dignitas, me tamen meorum factorum atque consiliorum numquam, patres conscripti, paenitebit. Etenim mors, quam illi fortasse minitantur, omnibus est parata: vitae tantam laudem, quanta vos me vestris decretis honestavistis, nemo est adsecutus; ceteris enim semper bene gesta, mihi uni conservata re publica gratulationem decrevistis.
Grazie ancora.
|